[73] EPISTOLA LXXIII.

AUSONIO HOXVIRIO,

FRATRI,

S.P.

Ex quo a nobis abiisti, optime Frater, jugis me tenuit sollicitudo de neptis nostrae CATHARINAE nuptiis, atque inde adeo magis, quod Sororius nihil ut inter nos convenerat, renunciat, fortassis consiliis muliebribus nimium obtemperans. Fuit his diebus apud me Yvo FRITZMA, a quo, quod erat conscius hujus negotii, diligenter sum percontatus de moribus primum adolescentis, deinde de conditione fortunarum ipsius, qui mihi illius indolem, probitatem, modestiam, sobrietatem plenis tibiis praedicavit. Quibus virtutibus jam non solum omnibus cognitissimus esset sed etiam charissimus, &, quanquam habeat magistrum domi ad luxum & ebrietatem, illum tamen jam non sine multorum admiratione habere vitae suae modum. Addebat praeterea non audisse quod pater ejus multis, ob aes alienum, esset obnoxius, & scire quod esset re satis lauta & haberet proventus satis opimos. Deinde etiam quod testamento fratris, qui Parochus fuerat in Haga, hic juvenis legatum satis amplum accepisset. In summa, Yvo plane consulebat non esse postergandas hasce nuptias etsi caetera, inquit, desint vel proci virtus sola egregiam aliquam merebatur sponsam. Quare mi Frater, si videtur, haec Sororio nostro significabis, rogabisque ne diutius nimium anxiis consiliis expectationem illorum frustretur.
Quod ad aggeres nostros attinet videtur mihi res satis segniter procedere, cujus negligentia, nescio: certe nunc tempus erat consultandi. Spero tamen pro veteri diligentia tua in hoc negotio non dormitabis.
Accepi superioribus diebus literas a D. VIGLIO, qui te plurimum salutat, & si quid novi inerat, id scies, cum huc veneris: ejus literis adjunctae erant alias Leviri mei, quas tibi per hunc nuncium mitto. Vale. Leoardiae MDXXXIX, IX. Martii. Saluta uxorem tuam, salutat te mea.

Tuus Frater

HECTOR HOXVIRIUS.